monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51 > 59 > 69 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 1, 3, 12
SILO POMPEIUS hunc colorem temptavit: praestatur, inquit, quaedam (et dam)natis sacerdotibus verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste detrahere. HISPANUS dixit: ita putaveras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIUS indignantium voces descripsit et dicentium: quia non potes bis mori, (semel morere!) MARULLUS dixit: constituta in saxo invocavit deos; publica indignatio exorta est: 'audet ista nominare deos, audet hoc loco! quid autem habet iam, quod illos roget, nisi bonam mortem? ' DIOCLES CARYSTIUS dixit: καταπήδα καὶ δεύτερον καὶ τρίτον καὶ μέχρι ἂν οὗ πέσῃς ἐφ' βέβληραι .